- RACA
- RACAMatthaei, c. 5. v. 22. Ο῝ς δ᾿ αν εἴπῃ τῶ ἀδελφῷ αὐτοῦ ῥακὰ, ἔνοχος ἔςται τῷ ςυνεδρίῳ, Qui vero dixerit fratri suo Raca, obnoxius erit Synedrio: Hieronymo denotat hominem vanum et absque cerebro, adv. Pelagium, l. 2. Sic Hilarius in Matth. Raca fatuitatis opprobrium est. Quod confirmat Eman. Tremellius Hebraeus christianus, vir linguae suae peritissimus, qui in talmud saepe legi ait Gap desc: Hebrew, pro quo Syri dicant Gap desc: Hebrew et significare hominem cerbrô vacuum, quem etiam Galli linguâ suâ follem ab inanitate voant. Quod convitium aliquanto levius est, quam si quempiam μωρὸν, i. e. stultum, vocaveris, Nam Gap desc: Hebrew unde illud deductum est, vacuum et inane significat. Castellio balatronem est interpretatus, quam recte, ipse viderit, Matthaei Hebraica interpretatio legit Gap desc: Hebrew, i. e. malum, quod non probant Eruditi. Maius enim est convitium, vocari malum, quam stultum: de quo tamen postea agitur, tamquam de atrocrore iniuria, quam haec sit. Beza vocem Raca in versione sua retinet et assentitur iis, qui volunt esse voculam inconditam hominis indignantis: ita ut res d. l. constitutur gradus eorum, qui contra hominum opinionem pro homicidis apud Deum censentur. Unus eorum, qui intus duntaxat adversus proximum commoventur; alter eorum, qui eousque effervescunt, utiracundum aliquid evomnat; Tertius denique eorum, qui in apertum aliquod convitium erumpunt, etc. Vide Theod. Bezam, Annotat, in N. Testam. Spanhemium, in Matth. Alios. Uti autem Iudicium seu Κρίςις, in primo gradu, de consessu Triumvirali, qui de pecuniariis et minoris momenti causis cognoscebat, exponitur: Ita Consessus seu Synedrium, de quo in verbis praedictis, ubi de secundogradu homincidarum agitur, de Synedrio XXIII. Virali accipi solet. de quo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.